z-logo
open-access-imgOpen Access
Metody wychowawcze św. Jana Chryzostoma
Author(s) -
Sławomir Wasilewski
Publication year - 2009
Publication title -
vox patrum
Language(s) - French
Resource type - Journals
eISSN - 2719-3586
pISSN - 0860-9411
DOI - 10.31743/vp.4479
Subject(s) - art
In omni processu progressuque recto qui ad artem educandi pertinet magni momenti est non solum consilium formationis morum et animi puerilis proprium patris, magistri vel pedagogi, sed etiam certa ratio viaque bene formandi. Quasdam rationes ac vias educandi invenimus etiam apud Ioannem Chrysostomum, qui no­tus est auctor libelli cuius titulus: De inani gloria et de educandis liberis. Inter quas dignae sunt, ut praesertim enumerentur: via ac ratio commovendi in volun­tatem bonam, ratio viaque comitandi, ratio viaque praeveniendi, via ratioque im­plendi temporis, ratio et via circuli vel gregis, via et ratio fatigationis tollendae curiositate, via ratioque repetitionis et ratio viaque gradationis. Hae omnes sane valde prosunt ad propositum artis educandi, quod ad mentem Ioannis Chrysostomi episcopi sit formare et instituere pueros milites athletasque Iesu Christi.

The content you want is available to Zendy users.

Already have an account? Click here to sign in.
Having issues? You can contact us here