
Znaczenie wyrażenia "ordynacja fałszywa" w świetle przepisów Dekretu Gracjana
Author(s) -
Kazimierz Nasiłowski
Publication year - 1982
Publication title -
prawo kanoniczne
Language(s) - Italian
Resource type - Journals
eISSN - 2353-8104
pISSN - 0551-911X
DOI - 10.21697/pk.1982.25.1-2.05
Subject(s) - humanities , philosophy
Quaestio disputatur, utrum vocabulis in auctoritatibus Decreti Gratani contentis et sanctionibus his: benedictio falsa, non vera manusimpositio et ordinatio falsa, quae ad sacerdotes constituendos referuntur, ipsum quoque ordinis sacramentum nullum idque prorsus omnivi destitutum esse statuatur et sanciatur necne.In prima disputationis parte nomina adiectiva falsus et nonv e r u s variis nominibus substantivis apposita, ut pontificibus et sacerdotibus, filiis Dei, discipulis Christi nec non Eucharistiae, sacrificiis et poenitentiae, saepe easdem notiones, quia compositas, partimtantum, non autem penitus negare demonstratum est.In secunda vero disputationis huius parte de benedictione, manusimpositione et ordinatione sive falsa sive non vera neque i u s t a vocata agknus. Horum autem vocafouloxum et sanctionumsignificatio cum sententiae Cypriani turn textuum Innocenta I, Gregorii VII et Urbani II analysi diligenter peracta eaque, ubi opus erat,aliis auctoritatibus quovis modo ad idem problema spectaintibus illustrata explicatur. Quibus omnibus sive enuntiatis sive sanctionibus malosmores clericorum eorumq-ue inhonestam vitam detestatione dignam velin officio ecclesiastico non legitime factam idcirco omni prorsus videstitutam institutdonem, non autem ipsum ordinis sacramentum nullum significatum esse concludimus. Sive igitur interpretation! sanctionum Decreti G ratiani rite peragendae sive inveteraitis hac in re erroribus emendandis et corrigendis hanc disputationem adiumento futuram esse speramus.