Nominis de Existentia Naturali
Author(s) -
L.G. Kelly
Publication year - 1980
Publication title -
florilegium
Language(s) - Italian
Resource type - Journals
eISSN - 2369-7180
pISSN - 0709-5201
DOI - 10.3138/flor.2.013
Subject(s) - humanities , philosophy
Arti grammaticae, secundum normas scientiae speculativae aristotelicas Posterioribus analyticis (71b.10) sanctas, saeculo tertio decimo tria officia concessa sunt: linguae causas et principia quaerere, sermonem qualis sub sensibus cadat ratione deductioneque indagare, linguae universalia invenire. Quarum scientiae proprietatum principem periti medii aevi, similiter ac grammatici hodiemi chomskyani, aestimabant esse ultimarti, quoniam "scientia speculativa est tantum circa universalia, secundum Philosophum" (Kilwardby, 436) . Modistae igitur, quippe cum universalia linguae quarererent, sermonem significativum eo indagaverunt quo proprietates linguis omnibus communes, opes quae "eaedem apud omnes" essent, reperirent. Tales habuerunt esse partes orationis atque accidentia sua, quae e modis significandi, universalibus linguae praecipuis, orta sint. Qui vero modi, una cum modis intelligendi atque modo essendi, theologis ac philosophis tanto fuerunt usui ut eidem apud omnes sensu quodam largiori quoque reputati sint. Non solum eidem fuerunt apud omnes linguas, sed etiam apud omnes scientias. Siquidem scientiis veritas petenda fuerit, aliter esse non poterit. Vix quidem dubium est quin conceptus illi omnibus communes extra grammaticam orti essent (Kelly 1979, 161). Altera vero parte grammaticos, cum rationem constitutivam linguae cognoscere peterent, universalia linguae quae investigationibus scientiarum aliarum profutura essent, exponere oportuit.
Accelerating Research
Robert Robinson Avenue,
Oxford Science Park, Oxford
OX4 4GP, United Kingdom
Address
John Eccles HouseRobert Robinson Avenue,
Oxford Science Park, Oxford
OX4 4GP, United Kingdom