Open Access
Uwagi na temat ustawodawstwa diecezjalnego
Prawo KanonicznePeer ReviewedTadeusz Pawluk1991Journals
Post Concilium Vaticanum II legislatio dioecesana renascitur. Sed parum dicitur de praxi legislativa episcoporum dioecesanorum. Dioecesana legislatio potest esse synodalis vel extrasynodalis. Statuta synodalia generatim studiose praeparantur a variis commissionibus synodalibus et peritis, dialogo comitante. Studiosae investigationes, unitis viribus, semper utiles et salutares effectus praebent. Aliter dicendum est de extrasynodali legislatione dioecesana. Non raro haec legislatio est vitiata, maxime quoad formam imperfectam. Proculdubio legislator dioecesanus debet prospicere qualitati legis condendae. Perfecta enim lege non solum effectus exspectandi facilius assequuntur, sed etiam doctrina canonica fovetur. In lege perfecta maiestas ac auctoritas legislatoris manifestantur. E contra propter legem imperfectam ius et doctrina canonica in discrimen vocantur. Quae cum ita sint, apta media ad augendam qualitatem legislationis dioecesanae inquirenda sunt.

The content you want is available to Zendy users.

Already have an account? Sign in
Having issues? Contact support